- RACEBURGUM
- RACEBURGUMurbs Saxoniae inferioris, alias sub proprio Episcopo inter Ducatus Megalopolitanum et Lavemburgicum iuxta lacum. Nunc sub Duce Megalopolitano pace monasterlensi, sed eius castrum est Ducis Lavemburgici, ubi saepe moratur, 6. milliar. German. a Suerino in Occasum. Hodie Eridos pomum inter Daniae Regem, et Electorem Brunsuico-Hanoveranum, cui subest. Coeterum eadem orgio huic Episcopatui, idemque finis, qui Suerinensi fuit. Godescalci Obotritorum Principis operâ, vertendis ad christiana sacra popularibus, constitutum, certâ agri parte aliisque reditibus auxit Henricus de Badewide, Polaborum (ita tum incolae appellati) Comes, cui paulo ante ea provincia obvenerat, propriô ausu, ut videtur, per temporum Henriclanorum (quibus ab Henrico Leone nomen) turbas occupata, inde ab Henrico Leone confirmata, in vicem Wagriae (Oldenburgiae terrae) Adolfo Holsatiae Comitae cessae, postquam Henricus Leo, cuius invidiâ Adolfus Holsatiâ pulsus, suam suroumque rem restituisset. Henrici autem Comitis prosapiâ in pronepote emortuâ, comitatus ad Bernardum Saxoniae ex Gente Ascania, ducem (cuius clientelam, post supremum Henrici Leonis casusm, Bernardus fil. Henrici subierat) Feudi, ut vocant, aperti iure pervenit. Num vero Episcopatui is postea accesserit, incompertum, Coeterum hic sacris Euangelicis et Meckelburgiae stirpis Praesulibus iam pridem adsuetus, aequali cum Suerinensi sorte, ademptae Wismariae iacturam, Westphalicae Pacis lege pensavit. Vide To. Pfannerum, de praecipuis Germanioe Principp. Gentibus, c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.